Adam cognovit uxorem suam, sed non in paradiso, sed jam reus et ejectus. Breviter legislator generationes Adae transit festinans ad tempora Abrahae patris Hebraeorum, et plures subticet Adae filios et filias. Sed Methodius martyr oravit, dum esset in carcere, et revelatum est ei a Spiritu de principio, et fine mundi: quod et oravit, et scriptum, licet simpliciter, reliquit, dicens quod virgines egressi sunt de paradiso. Et anno creationis vitae Adam decimo quinto natus est ei Cain, et soror ejus Chalmana. Et si enim factus est Adam quasi in aetate triginta annorum, tamen fuit unius diei, et anni; et post, duorum annorum, et trium, et sic de caeteris. Et potuit ante Cain multos genuisse, qui tacentur hic. Post alios quindecim annos natus est ei Abel, et soror ejus Delbora. Anno vitae Adam centesimo tricesimo Cain occidit Abel, et luxerunt eum Adam, et Eva centum annis. Tunc natus est ei Seth trigesimo anno primae chiliadis, id est primae aetatis. Unum saeculum scilicet spatium mille annorum chiliadem dicimus. Inchoat enim Methodius saecula post ducentos annos Adae, et vocat saeculum unam chiliadem. Et consonant in hoc Septuaginta, quae dicunt Adam ducentorum triginta annorum esse cum genuit Seth, sed tamen in Hebraeo est centum et triginta. Et omittunt Hebraei centum annos luctus. Sed tamen redeamus ad brevitatem Genesis. Concepit Eva, et peperit Cain, qui interpretatur possessio; rursumque peperit Abel, quod sonat luctus, vel moeror, vel vapor, quasi cito transiturus, tanquam nomine prophetatum fuerit, quod de ipso futurum erat; tamen secundum Josephum interpretatur nihil hic, quia non reliquit semen super terram. Abel fuit pastor, et Cain agricola. Cum enim esset malignissimus, ut etiam avaritiae consuleret suae primus terram incoluit.